- OTHO cogn. Magnus
- OTHO cognomine MagnusComes Nassoviae, Toparcha Lopperae, Lauriburgii et Sonnenbergii, fil. Iohannis Nassoviae Comitis, ex Sibylla, Ludovici Saxoniae Palatini filia, caput omnium, quotquot in illustrissima hac Familia supersunt. Quamquam enim per trecentos ante ipsum annos, ab Adolfo. Hassiae praefecto, et Comitatui Nassoviae regendo praeposito, ad cum usque Comites Nassoviae, perpetuâ successionis serie, memorentur ultra triginta, ab hoc tamen vulgatae Genealogiae series initium capit, Ab Henrico is Aucupe Imperatore exercitui contra Hungaros summus Dux praefectus; Hungariam victor peragravit. Inde liastiludio Magdehurgensi interfuit. Plerumque noribergae commoratus, ibidem decessit, et sepultus est: quem habitationis locum moremque non pauci dein Nassoviae Comites secuti sunt. Pater fuit, ex Magdalena, Walravii Comitis Sponhaimensis filiâ Henrici, Canonici Moguntini: Walravii, successoris, Luciae Hildebrando Sainae Comiti nuptum datae et Barbarae, Gosselini Ducis Limburgensis uxoris. Tribuitur ei ingens prudentiae, fortitudinis, et animi excelsi, elogium: ut dignus omnino fuerit, a quo tot tantarumque familiarum illustrium quasi coloniae, inciperent. In Walravii filiis prima stemmatis divisio facta est, altero filiorum, Patri, in provinc. Nassoviae, succedente; altero Othone, Geldriae Principatum adepto. Secunda diremptio, octavo ab Othone M. gradu coepit: liberis Henrici cognomine Divitis ita hereditatem erciscentibus, ut Othoni, Dilleburgum cederet, Walravio Weisbadensis obtingeret Comitatus, unde Dilleburgicus et Weisbadensis, rami; quorum ille, Beilsteniam, Auriacam coeterasque, iste Saraepontanam et Weilburgensem, lineas, ex se dedêre.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.